Hodie latine scribere institui, non quod ingenium meum, quod sentio, quam sit exiguum, ostendere velim, sed quia quot res pulchras a Georgio, magistro doctissimo atque humanissimo, didici, ostendere oportet. Opus Livii de more legimus. Nonullas verborum iuncturas, mihi nuper ignotas, non sine diligentia invenimus. Georgius omnia clare et diligenter explicavit. Macte virtute!
2 mag 2025